monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.45 r > sectio 12 > csg48.341 > sectio 4 > sectio 30 > sectio 6 > ad Romanos, 11 > Ioannis I, 1 > XXIII. COLOSSEO V̅·I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.113 r > sectio 7 > Petri I, 3 > XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > sectio 27 > VIIII. POSSESSORIBUS PELTRINIS THEODERICUS REX. (a 523/526) > sectio 9 > sectio 79 > Matthaeus, 17 > sectio 39 > sectio > XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXI. CAPUANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS HEX. (a 525/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 523/526)

1 Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus, quia ipse magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae nobiles affiguntur.2 ubi enim dignius eloquens quam in civitate proficiat litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutrivit ingenium ? aptum est omne bonum locis suis et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur.3 requirit pugna validas manus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia vestra fidele propositum, sic curia facunda disertum.4 multa ergo deliberatione pensandus esse creditur, qui cottidie vestris sensibus offeratur.5 Capuanum igitur spectabilem virum aestimatio nostra respexit, qui curiae vestrae sententiam maioris natu auctoritate facundus ediceret et senatus scrinia conscientiae puritate servaret, ut actus illos mundo celeberrimos sua reddat integritate laudandos.6 magnum munus est, patres conscripti, ad integritatem deligi, nec mediocriter probatur conscientia, cui est veritas commissa saeculorum.7 nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio vera dixerit, qua laude censeri poterit, qui cunctis temporibus certa transmittit ? sed quamvis alumni vestri habeatis cuncta notissima, iuvat magis illa repetere quae omnium consensus possit agnoscere.8 Adest semper electo quaedam sermonum gratia, blanditur auribus, mentem trahit, utitur perspicuitate facundiae, qualem de pura conscientia decet emanare.9 est enim quoddam speculum morum agentis oratio nec maius potest mentis esse testimonium quam qualitas inspecta verborum.10 nam ut eius propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen terrentior cum perorat: et hoc illi ad gratiam datum est providente natura, ut quem prae foribus haesitantem videras, eloquentem in certaminibus obstupescas.11 Illa vero memoria, quae oratorum thesaurus iure vocitatur, tanta in eum firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita.12 magnum beneficium oblivionis nescire defectum: et quaedam similitudo vere caelestium est tempore decursa semper habere praesentia.13 quae nunc ideo declaramus, ut cognoscatis subiectorum gratas nos habere virtutes et iudicium nostrum non per casuale votum, sed per electionis studium doceamus esse conceptum.14 His ergo, patres conscripti, Capuanum bonis dotatum a praesenti indictione decuriarum rectorem esse praecipimus, maioris etiam natu auctoritate subvehimus, ut, qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum reverentiae genus, in vestro ordine aetatis honore gratuletur.15 augebit eloquentiam officio meliore ditatus, quoniam multum facundior est qui sententiam dictat quam ille qui supplicat.16 libertas verba nutrit, metus autem copiam frequenter intercipit.17 actus quoque ipse longe dissimilis, ut qui pridem assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat vestrae curiae consulares.
Cassiodorus HOME